Thesauros Literature Oratory Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
34 estne hoc illi dicto atque facto FimbrianoFimbriano Rufinian. (Rhet. M. p. 44): Fimbria non ς: Fimbriae non cett. simillimum? accusatis Sex. Roscium. quid ita? quia de manibus vestris effugit, quia se occidi passus non est. illud, quia in Scaevola factum est, magismagis transpos. ante ferendum A. Eberhard indignum videtur, hoc, quia fit a Chrysogono, non non num Hotoman: del. Guarinus (in Comment.) est ferendum est ferendum est feferendum ς: esset ferendum χ2 . nam per deos immortalis! quid est in hac causa quod defensionis indigeat? qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat? totam causam, iudices, explicemus atque ante oculos expositam consideremus; ita facillime quae res totum iudicium contineat et quibus dede ψ2: om. cett. rebus nos dicere oporteat et quid vos sequi conveniat intellegetis.
35 tres sunt res, quantum ego existimare possum, quae obstent hoc tempore Sex. Roscio, crimen adversariorum et audacia et potentia. criminis confictionem accusator Erucius accusator Erucius Erucius del. Madvig: accusator del. A. Eberhard (contra Victorinum, Rhet. M. p. 210) suscepit, audaciae partis Roscii sibi poposceruntdepoposcerunt Victorinus , Chrysogonus autem, is qui plurimum potest, potentia pugnat. de hisce omnibus rebus me dicere oportere intellego. quid igitur est?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme