28
nam postquam isti intellexerunt summa diligentia vitam Sex. Rosci custodiri neque sibi ullam caedis faciendaefaciundae σχ2 potestatem dari, consilium ceperunt plenum sceleris et audaciae ut nomen huius de parricidio deferrent, ut ad eam rem aliquem accusatorem veterem compararent qui de ea re possetposset ed. Mediol.: possit codd. dicere aliquid, in qua re nulla subesset suspicio, denique ut, quoniam crimine non poterant, tempore ipso pugnarent. ita loqui homines: 'quod iudicia tam diu facta non essent, condemnari eum oportere qui primus in iudicium adductus esset; huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam defuturos; de bonorum venditione et de ista societate verbum esse facturum neminem; ipso nomine parricidi et atrocitate criminis fore ut hic nullo negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset.'
29
hoc consilio atque adeo hac amentia impulsi quem ipsi, cum cuperent, non potuerunt occidere, eum iugulandum vobis tradiderunt. quid primum querar aut unde potissimum, iudices, ordiar aut quod aut a quibus auxilium petam? deorumne immortalium, populine Romani, vestramne qui summam potestatem habetis hoc tempore fidem implorem?