Thesauros Literature Oratory Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
26 Vsque adeo autem autem enim coni. Müller ille pertimuerat ut mori mallet quam de his rebus Sullam doceri. homines antiqui, qui ex sua natura ceteros fingerent, cum ille confirmaret sese nomen sex. Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, cumque id ita futurum T. Titus Roscius Capito qui in decem legatis erat appromitteret, crediderunt; Ameriam re inoratare inorata Bπψ : re morata cett. reverterunt. ac primo rem differre cotidie ac procrastinare isti coeperunt, deinde aliquanto lentius nihilnihil del. Halm agere atque deludere, postremo, id quod facile intellectum est, insidias vitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere.
27 quod hic simul atque sensit, de amicorum cognatorumque sententia Romam confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem, Baliarici filiamNepotis sororem, Baliarici filiam Garatoni: Nepotis filiam codd.: del. Passeratius , quam honoris causa nomino, contulit, quaqua χ1ψ2ω: quam cett. pater usus erat plurimum; in qua muliere, iudices, etiametiamnum ς nunc, id quod omnes semper existimaverunt, quasi exempli causa vestigia antiqui offici remanent. ea Sex. Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, fugientem latronum tela et minas recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est. eius virtute, fide, diligentia factum est ut hic potius vivus in reos quam occisus in proscriptos referretur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme