Thesauros Literature Oratory Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino

Pro S. Roscio Amerino Cicero, Marcus Tullius
24 quod Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe tota fletus gemitusque fieret. etenim multa simul ante oculos versabantur, mors hominis florentissimi, Sex. Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio possessio flagitiosa possessio cod. Lambini: falsa possessio Landgraf , furta, rapinae, donationes. nemo erat qui non ardere ardere ardere illa Rufinian. (Rhet. M. p. 47) omnia mallet quam videre in Sex. Rosci, viri optimi atque honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem T. Titum Roscium.
25 itaque decurionum decretum statim fit ut decem primi proficiscantur ad L. Lucium Sullam doceantque eum qui vir Sex. Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit. atque ipsum decretum, quaeso, cognoscite. DECRETVM DECVRIONVM. legati in castra veniunt. intellegitur, iudices, id quodid quod Naugerius: ut quod codd. iam ante dixi, imprudente L. Lucio Sulla scelera haec et flagitia fieri. nam statim Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis adlegatadlegat Ernesti: allegatus ς: allegat iis (hi φ) cett.: allegat ab iis Lambinus qui peterent ne ad Sullam adirent, et omnia Chrysogonum quae vellent esse facturum pollicerentur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme