14
atque ut facilius intellegere possitis, iudices, ea quae facta sunt indigniora esse quam haec sunt quae dicimus, ab initio res quem ad modum gesta sit vobisvobis om. A exponemus, quo facilius et huius hominis innocentissimi miserias et illorum audaciasaudacias ς (cf. Verr. iii. 208, Sull. 76): audaciam cett. cognoscere possitis et rei publicae calamitatem.
15
Sex. Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et nobilitate et pecunia non modo sui municipi verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum. nam cum Metellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut aequum est, familias honestatis amplitudinisque gratia nomino. itaque itaque atque Halm (2) ex suis omnibusex omnibus suis ω commodis hoc solum filio reliquit; nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possident, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque paternis defenditur.