Thesauros Literature Oratory Pro P. Quinctio

Pro P. Quinctio

Pro P. Quinctio Cicero, Marcus Tullius
69 erat, inquit, illarum partium. quid ni? qui apud te esset eductus; quem tu a puero sic instituisses ut nobili ne gladiatori quidem faveret. si, quod tu semper summe cupisti, idem volebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio non erat? Bruti, inquit, erat familiaris; itaque is intercedebat. tu contra Burrieni qui iniuriam decernebat, omnium denique illorum qui tum et poterant per vim et scelus plurimum et, quod poterant, id audebant. an omnis tu istos vincere volebas qui nunc tu ut vincas tanto opere laborant? aude id dicere non palam, sed ipsis quos advocasti.
70 tametsi nolo eam rem commemorando renovare cuius omnino rei memoriam omnem tolli funditus ac deleri arbitror oportere; unum illud dico: si propter partium studium potens erat Alfenus, potentissimus Naevius; si fretus gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora Naevius impetrabat. neque enim inter studium vestrum quicquam, ut opinor, interfuit; ingenio, vetustate, artificio tu facile vicisti. Vt alia omittam, hoc satis est: Alfenus cum eis et propter eos periit quos diligebat, tu, postquam qui tibi erant amici non poterant vincere, ut amici tibi essent qui vincebant effecisti.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme