Thesauros Literature Oratory Pro P. Quinctio

Pro P. Quinctio

Pro P. Quinctio Cicero, Marcus Tullius
62 credo aliquem electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset scurrae divitis cotidianum convicium sustinere. nihil minus; eques Romanus locuples, sui negoti bene gerens, denique is quem, quotiens Naevius in Galliam profectus est, procuratorem Romae reliquit.
62 et audes, Sex. Naevi, negare absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit idem qui te solebat? et, cum is iudicium acceperit pro Quinctio cui tu et rem et famam tuam commendare proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem exstitisse qui Quinctium iudicio defenderet?
63 postulabam, inquit, ut satis daret. iniuria postulabas. ita iubebare; recusabat Alfenus. ita, verum praetor decernebat.—tribuni igitur appellabantur.—hic te, inquit, teneo; non est istud iudicio pati neque iudicio defendere, cum auxilium a tribunis petas. hoc ego, cum attendo qua prudentia sit Hortensius, dicturum esse eum non arbitror. Cum autem antea dixisse audio et causam ipsam considero, quid aliud dicere possit non reperio. fatetur enim libellos Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse, iudicium quin acciperet in ea ipsa verba quae Naevius edebat non recusasse, ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui auxili causa constitutus est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme