Thesauros Literature Oratory Pro P. Quinctio

Pro P. Quinctio

Pro P. Quinctio Cicero, Marcus Tullius
56 haec ille, si verbis non audet, re quidem vera palam loquitur. etenim si volt virorum bonorum instituto vivere, multa oportet discat ac dediscat, quorum illi aetati utrumque difficile est.
56 non dubitavi, inquit, cum vadimonium desertum esset, bona proscribere. improbe; verum, quoniam tu id tibi adrogas et concedi postulas, concedamus. quid si numquam deseruit, si ista causa abs te tota per summam fraudem et malitiam ficta est, si vadimonium omnino tibi cum P. Quinctio nullum fuit? quo te nomine appellemus? improbum? at etiam si desertum vadimonium esset, tamen in ista postulatione et proscriptione bonorum improbissimus reperiebare. malitiosum? non negas. fraudulentum? iam id quidem adrogas tibi et praeclarum putas. audacem, cupidum, perfidiosum? volgaria et obsoleta sunt; res autem nova atque inaudita.
57 quid ergo est? vereor me hercule ne aut gravioribus utar verbis quam natura fert, aut levioribus quam causa postulat. ais esse vadimonium desertum. quaesivit a te, statim ut Romam rediit, Quinctius quo die vadimonium istuc factum esse diceres. respondisti statim: Nonis Febr. discedens in memoriam redit Quinctius quo die Roma in Galliam profectus sit; ad ephemeridem revertitur; invenitur dies profectionis pridie Kal. Febr. Nonis Febr. si Romae fuit, causae nihil dicimus quin tibi vadimonium promiserit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme