Thesauros Literature Oratory Pro P. Quinctio

Pro P. Quinctio

Pro P. Quinctio Cicero, Marcus Tullius
48 quid si debuisset? continuone causa fuisset cur a praetore postulares ut bona possideres? non opinor id quidem neque ius esse neque cuiquam expedire. quid igitur demonstrat? vadimonium sibi ait esse desertum. ante quam doceo id factum non esse, libet mihi, C. Aquili, ex offici ratione atque ex omnium consuetudine rem ipsam et factum simul Sex. Naevi considerare. ad vadimonium non venerat, ut ais, is quicum tibi adfinitas, societas, omnes denique causae et necessitudines veteres intercedebant. ilicone ad praetorem ire convenit? continuone verum fuit postulare ut ex edicto bona possidere liceret? ad haec extrema et inimicissima iura tam cupide decurrebas ut tibi nihil in posterum quod gravius atque crudelius facere posses reservares?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme