Thesauros Literature Oratory Pro P. Quinctio

Pro P. Quinctio

Pro P. Quinctio Cicero, Marcus Tullius
37 non fuit causa cur postularet. qui hoc intellegi potest? quia Sex. Naevio neque ex societatis ratione neque privatim quicquam debuit Quinctius. quis huic rei testis est? idem qui acerrimus adversarius; in hanc rem te, te inquam, testem, Naevi, citabo. annum et eo diutius post mortem C. Quincti fuit in Gallia tecum simul Quinctius. doce te petisse ab eo istam nescio quam innumerabilem pecuniam, doce aliquando mentionem fecisse, dixisse deberi; debuisse concedam.
38 moritur C. Quinctius qui tibi, ut ais, certis nominibus grandem pecuniam debuit. Heres eius P. Quinctius in Galliam ad te ipsum venit in agrum communem, eo denique ubi non modo res erat sed ratio quoque omnis et omnes litterae. quis tam dissolutus in re familiari fuisset, quis tam neglegens, quis tam tui, Sexte, dissimilis qui, cum res ab eo quicum contraxisset recessisset et ad heredem pervenisset, non heredem, cum primum vidisset, certiorem faceret, appellaret, rationem adferret, si quid in controversiam veniret, aut intra parietes aut summo iure experiretur? itane est? quod viri optimi faciunt, si qui suos propinquos ac necessarios caros et honestos esse atque haberi volunt, id Sex. Naevius non faceret, qui usque eo fervet ferturque avaritia ut de suis commodis aliquam partem velit committere ne quam partem huic propinquo suo ullius ornamenti relinquat?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme