Thesauros Literature Oratory Pro P. Quinctio

Pro P. Quinctio

Pro P. Quinctio Cicero, Marcus Tullius
26 qua ex re intellegi facile potuit nullum esse officium tam sanctum atque sollemne quod non avaritia comminuere ac violare soleat. etenim si veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas colitur, necesse est iste qui amicum, socium, adfinem fama ac fortunis spoliare conatus est vanum se et perfidiosum et impium esse fateatur.
27 libellos Sex. Alfenus, procurator P. Quincti, familiaris et propinquus Sex. Naevi, deicit, servolum unum quem iste prenderat abducit, denuntiat sese procuratorem esse, istum aequum esse famae fortunisque P. Quincti consulere et adventum eius exspectare; quod si facere nolit atque imbiberit eius modi rationibus illum ad suas condiciones perducere, sese nihil precari et, si quid agere velit, iudicio defendere.
28 haec dum Romae geruntur, Quinctius interea contra ius, consuetudinem, edicta praetorum de saltu agroque communi a servis communibus vi detruditur.
28 existima, C. Aquili, modo et ratione omnia Romae Naevium fecisse, si hoc quod per litteras istius in Gallia gestum est recte atque ordine factum videtur. expulsus atque eiectus e praedio Quinctius accepta insigni iniuria confugit ad C. Flaccum imperatorem, qui tunc erat in provincia, quem, ut ipsius dignitas poscit, honoris gratia nomino. is eam rem quam vehementer vindicandam putarit ex decretis eius poteritis cognoscere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme