Thesauros Literature Novel Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Apuleius

Book 9

5 Is gracili pauperie laborans fabriles operas praebendo parvis illis mercedibus vitam tenebat. Erat ei tamen uxorcula etiam, satis quidem tenuis et ipsa, verum tamen postrema lascivia famigerabilis. Sed die quadam dum matutino ille ad opus susceptum proficiscitur, statim latenter irrepit eius hospitium temerarius adulter: ac dum Veneris colluctationibus securius operantur, maritus ignarus rerum ac nihil etiam tum tale suspicans improvisus hospitium repetit. Iamque clausis et obseratis foribus uxoris laudata continentia ianuam pulsat, sibilo etiam praesentiam suam denuntiante: tunc mulier callida et ad Vesana praesumptio has a double meaning which it is not easy to render into English. Lucius had stated above huiusmodi flagitia perastutula tenacissimis amplexibus expeditum hominem dolio, quod erat in angulo semiobrutum sed alias vacuum, dissimulanter abscondit, et patefactis aedibus adhuc introeuntem maritum aspero sermone accipit: Siccine vacuus et otiosus insinuatis manibus ambulabis mihi nec obito consueto labore vitae nostrae prospicies et aliquid cibatui parabis? At ego misera pernox et per diem lanificio nervos meos contorqueo, ut intra cellulam nostram saltem lucerna luceat. Quanto me felicior Daphne vicina, quae mero et prandio matutino saucia cum suis adulteris volutatur!

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme