Book 9
22
Hactenus adhuc anicula garriente suscipit mulier: Beatam illam quae tam constantis sodalis libertate fruitur! At ego misella molae etiam sonum et ecce illius scabiosi asini faciem timentem familiarem incidi. Ad haec anus: Iam tibi ego probe suasum et confirmatum animi amatorem illum alacrem vadimonium sistam, et insuper condicta vespertina regressione cubiculo facessit. At pudica uxor statim cenas saliares comparat, vina pretiosa defaecat, pulmenta recentia tuccetis temperat mensa largiter instructa. Denique ut dei cuiusdam adventus, sic expectatur adulteri; nam et opportune maritus foris apud naccam proximum cenitabat. Ergo igitur metis die The MSS have clementer, which must surely be wrong, and Pricaeus suggested inclementer. I have, with some diffidence, written dementer. The MSS have meridie; but the old woman has just said that she will be back at evening, so that I have printed Helm's emendation. propinquante helcio tandem absolutus refectuique secure redditus non tam Hercule laboris libertatem, gratulabar, quam quod revelatis luminibus libere iam cunctas facinorosae mulieris artes prospectare poteram. Sol ipsum quidem delapsus Oceanum subterrenas orbis plagas illuminabat, et ecce nequissimae anus adhaerens lateri temerarius adulter adventat, puer admodum et adhuc lubrico genarum splendore conspicuus, adhuc adulteros ipse delectans: hunc multis admodum saviis exceptum mulier cenam iubet paratam accumbere.