Thesauros Literature Novel Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Apuleius

Book 8

6 Ad hunc modum definito iuvene exciti latibulo suo quisque familia maesta concurrimus: at ille quanquam perfecto voto, prostrato inimico laetus ageret, vultu tamen gaudium tegit et frontem asseverat et dolorem simulat, et cadaver, quod ipse fecerat, avide circumplexus, omnia quidem lugentium officia sollerter affinxit; sed solae lacrimae procedere noluerunt. Sic ad nostri similitudinem, qui vere lamentabamur, conformatus manus suae culpam bestiae dabat.
6 Necdum satis scelere transacto fama dilabitur en cursus primos ad domum Tlepolemi detorquet et aures infelicis nuptae percutit. Quae quidem simul percepit tale nuntium quale non audiet aliud, amens et vecordia percita cursuque bacchata furibundo per plateas populosas et arva rurestria fertur, insana voce casum mariti quiritans: confluunt civium maestae catervae, sequuntur obvii dolore sociato, civitas cuncta vacuatur studio visionis. Et ecce mariti cadaver accurrit labantique spiritu totam se super corpus effudit ac paenissime ibidem, quam devoverat ei, reddidit animam. Sed aegre manibus erepta suorum invita remansit in vita, funus vero toto feralem pompam prosequente populo deducitur ad sepulturam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme