Thesauros Literature Novel Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Apuleius

Book 7

28 Et cum dicto subsertis manibus exsolvit suam sibi fasciam pedesque meos singillatim illigans indidem constringit artissime, scilicet ne quod vindictae meae superesset praesidium, et pertica, qua stabuli fores offirmari solebant, abrepta non prius me desiit obtundere quam victis fessisque viribus, suopte pondere degravatus manibus eius fustis esset elapsus. Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem. Qua caecitate atque factore tandem fugata est a me pernicies: ceterum titione delirantis Altheae Meleager asinus interissem.
← Previous 28 / 28

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme