Thesauros Literature Novel Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Apuleius

Book 6

32 Sic enim cuncta, quae recte statuistis, ambo sustinebunt; et mortem asinus quam quidem meruit, et illa morsus ferarum, cum vermes membra laniabunt, et ignis flagrantiam, cum sol nimis caloribus inflammarit uterum, et patibuli cruciatum, cum canes et vultures intima protrahent viscera. Sed et ceteras eius aerumnas et tormenta numerate: mortuae bestiae ipsa vivens ventrem habitabit, tum factore nimio nares excruciante aestu et inediae diutinae letali fame tabescet, nec suis saltem liberis manibus mortem sibi fabricare poterit.” Talibus dictis non pedibus sed totis animis latrones in eius vadunt sententiam. Quam meis tam magnis auribus accipiens, quid aliud quam meum crastinum deflebam cadaver? This word is not in the MSS. Some participle governing nares seems to have dropped out.
← Previous 31 / 31

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme