Thesauros Literature Novel Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Apuleius

Book 6

13 Sic arundo simplex et humana Psychen aegerrimam salutem suam docebat: nec auscultatu impaenitendo Cuius must necessarily refer to the grove, and not to the river, so that the MSS' gurgites cannot stand. Van der Vliet's frutices is a possible suggestion. This is the correction of the older editors for the unintelligible aurive cole of the MSS. So Salmasius for the MSS' istius orae. Why should Psyche be sorry that she had listened to the reed, as the MSS (reading paenitendo) imply? The exact opposite is the case, and is supplied by Petschenig's emendation as in the text. diligenter instructa illa cessavit, sed observatis omnibus furatrina facili flaventis auri mollitie congestum gremium Veneri reportat. Nec tamen apud dominam saltem secundi laboris periculum secundum testimonium meruit, sed contortis superciliis surridens amarum sic inquit: Nec me praeterit huius quoque facti auctor adulterinus. Sed iam nunc ego sedulo periclitabor, an oppido forti animo singularique prudentia sis praedita. Videsne insistentem celsissimae illi rupi montis ardui verticem, de quo fontis atri fuscae defluunt undae proxumaeque conceptaculo vallis inclusae Stygias irrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt? Indidem mihi de summi fontis penita scaturigine rorem rigentem hauritum ista confestim defer urnula. Sic aiens crystallo dedolatum vasculum, insuper ei graviora comminata, tradidit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme