Book 5
29
Haec quiritans properiter emergit e mari, suumque protinus aureum thalamum petit, et reperto, sicut audierat, aegroto puero iam inde a foribus quam maxine boans, Honesta inquit Haec et natalibus nostris bonaeque tuae frugi congruentia, ut primum quidem tuae parentis, immo dominae praecepta calcares, nec sordidis amoribus inimicam meam cruciares, verum etiam hoc aetatis puer tuis licentiosis et immaturis iungeres amplexibus, ut egi nurum scilicet tolerarem inimicam! Sed utique praesumis, nugo et corruptor et inamabilis, te solum I do not feel absolutely certain that grammar requires the subject of cupere to be expressed; but I adopt Rossbach's suggestion of the insertion of illum, which is quite likely to have dropped out owing to its resemblance to the last part of the preceding word. generosum, nec me iam per aetatem posse concipere velim ergo scias multo te meliorem filium alium genituram; immo, ut contumeliam magis sentias, aliquem de meis adoptaturam vernulis eique donaturam istas pinnas et flammas et arcum et ipsas sagittas et omnem meam supellectilem, quam tibi non ad hos usus dederam: nec enim de patris tui bonis ad instructionem istam quicquam concessum est.