Thesauros Literature Novel Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Apuleius

Book 4

7 Ibi cum singuli derepsissent stipatis artubus, nobis ante ipsas fores loro valido destinatis, anum quandam curvatam gravi senio, cui soli salus atque tutela tot numero iuvenum commissa videbatur, sic infesti compellant: Etiamne tu, busti cadaver extremum et The MSS have the present inhabitant. The imperfect, as Oudendorp saw, seems to be required vitae dedecus primum et Orci fastidium solum, sic nobis otiosa domi residens lusitabis, nec nostris tam magnis tamque periculosis laboribus solacium de tam sera refectione tribues? Quae diebus ae noctibus nil quicquam rei quam merum saevienti ventri tuo soles aviditer ingurgitare. Tremens ad haec et stridens vocula pavida sic anus: At vobis, fortissimi fidelissimique mei hospitatores iuvenes, affatim cuncta suavi sapore percocta pulmenta praesto sunt, panis numerosus, vinum probe calicibus exfricatis affluentel inmissum, et ex more calida tumultuario lavacro vestra praeparata. In fine sermonis huius statim sese dem vestiunt, nudatique et flammae largissimae vapore recreati calidaque perfusi et oleo peruncti mensas dapibus largiter instructas accumbunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme