Thesauros Literature Novel Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Apuleius

Book 2

22 Contra ego Et quae, tu inquam Dic sodes, custodela illa feralis? Iam primum respondit ille Perpetem noctem eximie vigilandum est exertis et inconnivis oculis semper in cadaver intentis, nec acies usquam devertenda, immo ne obliquanda quidem, quippe cum deterrimae versipelles in quodvis animal ore converso latenter arrepant, ut ipsos etiam oculos solis et Iustitiae facile frustrentur; nam et aves et rursum canes et mures, immo vero etiam muscas induunt. Tunc diris cantaminibus somno custodes obruunt: nec satis quisquam definire poterit quantas latebras nequissimae mulieres pro libidine sua comminiscuntur. Nee tamen huius tam exitiabilis operae merces amplior quam quaterni vel seni ferme offeruntur aurei. Ehem, et quod paene praeterieram, si qui non integrum corpus mane restituerit, quicquid inde decerptum deminutumque fuerit, id omne de facie sua desecto sarcire compellitur.
23 His cognitis animum meum commasculo, et illico accedens praeconem Clamare inquam Iam desine: adest custos paratus, cedo praemium. Mille inquit Nummum deponentur tibi. Sed heus iuvenis, cave diligenter principum civitatis filii cadaver a malis Harpyiis probe custodias. Ineptias inquam Mihi narras et nugas meras. Vides hominem ferreum et insomnem, certe perspicaciorem ipso Lynceo vel Argo et oculeum totum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme