6
Fulgentius mythologiarum I p. 23 Munckeri: Nescis . . quantum saturam matronae formident. Licet mulierum verbialibus undis et causidici cedant nec grammatici muttiant, rhetor taceat et clamorem praeco compescat, sola est quae modum imponit furentibus, licet Petroniana subet Albucia
7
Fulgentius mythologiarum III 8 p. 124 ubi sucum myrrhae valde fervidum esse dixit: Unde et Petronius Arbiter ad libidinis concitamentum myrrhinum se poculum bibisse refert
8
Fulgentius in expositione Virgilianae continentiaep. 156: Tricerberi enim fabulam iam superius exposuimus in modum iurgii forensisque litigii positam. Unde et Petronius in Euscion ait Cerberus forensis erat causidicus
9
Fulgentius in expositione sermonum antiquorum 42 p. 565 Merceri: Ferculum dicitur missum carnium. Unde et Petronius Arbiter ait postquam ferculum allatum est
10
Fuigentius ibidem 46 p. 565: Valgia vero sunt labellorum obtortiones in supinatione factae. Sicut et Petronius ait obtorto valgiter labello
11
Fulgentius ibidem 52 p. 566: Alucinare dicitur vana somniari, tractum ab alucitis, quos nos conopes dicimus. Sicut Petronius Arbiter ait nam contubernalem alucitae molestabant
12
Fulgentius ibidem 60 p. 567: Manubiae dicuntur ornamenta regum. Unde et Petronius Arbiter ait tot regum manubiae penes fugitivum repertae
13
Fulgentius ibidem 61 p. 567: Aumatium dicitur locum secretum publicum sicut in theatris aut in circo. Unde et Petronius Arbiter ait in aumatium memet ipsum conieci