Thesauros Literature Novel Satyricon

Satyricon

Satyricon Petronius Arbiter
6 Dum hunc diligentius audio, non notavi mihi Ascylti fugam. Et dum in hoc dictorum aestu in hortis incedo, ingens scholasticorum turba in porticum venit, ut apparebat, ab extemporali declamatione nescio cuius, qui Agamemnonis suasoriam exceperat. Dum ergo iuvenes sententias rident ordinemque totius dictionis infamant, opportune subduxi me et cursim Ascylton persequi coepi. Sed nec viam diligenter tenebam quia nec quod stabulum esset sciebam. Itaque quocunque ieram, eodem revertebar, done et cursu fatigatus et sudore iam madens accedo aniculam quandam,
7 quae agreste holus vendebat, et “Rogo” inquam “mater, numquid scis ubi ego habitem?” delectata est illa urbanitate tam stulta et “Quidni sciam?” inquit, consurrexitque et coepit me praecedere. Divinam ego putabam et Subinde ut in locum secretiorem venimus, centonem anus urbana reiecit et “Hic” inquit “debes habitare.” Cum ego negarem me agnoscere domum, video quosdam inter titulos nudasque meretrices furtim spatiantes. Tarde, immo iam sero intellexi me in fornicem esse deductum. Execratus itaque aniculae insidias operui caput et per medium lupanar fugere coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu occurrit mihi aeque lassus ac moriens Ascyltos; putares ab eadem anicula esse deductum. Itaque ut ridens eum consalutavi, quid in loco tam deformi faceret quaesivi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme