Thesauros Literature Novel Satyricon

Satyricon

Satyricon Petronius Arbiter
52 Habeo scyphos urnales plus minus C: quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et pueri mortui iacent sic ut viveresic ut vivere Heinsius: sicuti vere. putes. Habeo capidescapides M Buecheler: capidem. M, quas reliquit patrono meo Mummius,patrono meo Mummius Buecheler: patronorum meus. ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit. Nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis habeo, omnia ponderosa; meum enim intelligere nulla pecunia vendo.” Haec dum refert, puer calicem proiecit. Ad quem respiciens Trimalchio “Cito” inquit “te ipsum caede, quia nugax es.” Statim puer demisso labro orare. At ille “Quid me” inquit “rogas? Tanquam ego tibi molestus sim. Suadeo, a te impetres, ne sis nugax.” Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit puero. Ille dimissus circa mensam percucurrit. . .“ et “Aquam foras, vinum intro” clamavit ” excipimus urbanitatem iocantis, et ante omnes Agamemnon, qui sciebat, quibus meritis revocaretur ad cenam. Ceterum laudatus Trimalchio hilarius bibit et iam ebrio proximus “Nemo” inquit “vestrum rogat Fortunatam meam, ut saltet? Credite mihi: cordacem nemo melius ducit.” Atque ipse erectis supra frontem manibus Syrum histrionem exhibebat concinente tota familia: ma/deia perima/deia. Et prodisset in medium, nisi Fortunata ad aurem accessisset; et credo, dixerit non decere gravitatem eius tam humiles ineptias. Nihil autem tam inaequale erat; nam modo Fortunatam verebatur, modo ad naturam suam revertebatur.fortunatam suam revertebatur modo ad naturam MSS., corrected by Heinsius and Buecheler.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme