51
mallem mihi quam aurum; nunc autem vilia sunt. Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit reporrigere CaesaremCaesarem Scheffer: Caesari. et illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit. At ille sustulit phialam de terra; collisa erat tanquam vasum aeneum; deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se soliumsolium Heinsius: coleum. Iovis tenere, utique postquam CaesarCaesar added by Buecheler. illi dixit: 'Numquid alius scit hanc condituram vitreorum?' vide modo. Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus. In argento plane studiosus sum.