Thesauros Literature Novel Satyricon

Satyricon

Satyricon Petronius Arbiter
13 Nam adhuc nec suturaesuturae Pithoeus: futurae and furtive. quidem attulerat rusticus curiosas manus, etet Buecheler: sed. tanquam mendici spolium etiam fastidiose venditabat. Ascyltos postquam depositum esse inviolatum vidit et personam vendentis contemptam, seduxit me paululum a turba et “Scis,” inquit “frater, redússe ad nos thesaurum de quo querebar? Ilia est tunicula adhuc, ut apparet, intactis aureis plena. Quid ergo facimus, aut quo iure rem nostram vindicamus?” Exhilaratus ego non tantum quia praedam videbam, sed etiam quod fortuna me a turpissima suspicione dimiserat, negavi circuitu agendum, sed plane iure civili dimicandum, ut si nollentnollent Buecheler: nollet. alienam rem domino reddere, ad interdictum venirent.venirent Buecheler: veniret. After veniret the MSS. place the poem quid faciant, etc. (p. 18): it is transposed to its present position by Buecheler.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme