Thesauros Literature Novel Satyricon

Satyricon

Satyricon Petronius Arbiter
104 “Videbatur mihi secundum quietem Priapus dicere: 'Encolpion quod quaeris, scito a me in navem tuam esse perductum.” ' Exhorruit Tryphaena et “Putes” inquit “una nos dormiisse; nam et mihi simulacrum Neptuni, quod Baiis in tetrastyloBaiis in tetrastylo Buecheler: Baistor asylo. notaveram, videbatur dicere: in nave Lichae Gitona invenies.'” “Hinc scies” inquit Eumolpus “Epicurum esse hominem divinum, qui eiusmodi ludibria facetissima ratione condemnat” ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit,“quis” inquit “prohibet navigium scrutari, ne videamur divinae mentis opera damnare?” Is qui nocte miserorum furtum deprehenderat, Hesus nomine, subito proclamat: “Ergo illi qui sunt, qui nocte ad lunam radebantur pessimo medius fidius exemplo? Audio enim non licere cuiquam mortalium in nave neque ungues neque capillos deponere, nisi cum pelago ventus irascitur.”

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme