Book 8
8
QUID mihi usu venerit, interpretari et quasi effingere volenti locos quosdam Platonicos Latina oratione.
9
QUOD Theophrastus, philosophus omnis suae aetatis facundissimus, verba pauca ad populum Atheniensem facturus, deturbatus verecundia obticuerit; quodque idem hoc Demostheni apud Philippum regem verba facienti evenerit.
10
QUALIS mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum grammaticogramnatico quodam praestigioso, tempora verborum et puerilia meditamentarneditamenta ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante.
10
halophantam mendaeem velit.
11
QUAM festive responderit Xanthippae uxori Socrates, petenti ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent.
12
QUID significet in veterum libris scriptum plerique omnes; et quod ea verba accepta a Graecis videntur.
13
CupsonesEUPSONES, quod homines Afri dicunt, non esse verbum Poenicum, sed Graecum.
14
LEPIDISSIMA altercatio Favorini philosophi adversus quendam intempestivum de ambiguitate verborum disserentem; atque inibi verba quaedam ex Naevio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio origines vocabulorum exploratae.
15
QUIBUS modis ignominiatus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi versus super eadem re eiusdem Laberii.
15
Historia ex libris Heraclidae Pontici iucunda memoratu et miranda.