Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 7

14.5 Has tris ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam et noster Taurus in primo commentariorumCommentartorum, quos in Gorgian Platonis composuit, scriptas reliquit.
14.6 Plato autem ipse verbis apertis duas solas esse poeniendi causas dicit: unam, quam primo in loco propter corrigendum, alteram, quam in tertio propter exempli metum posuimus.
14.7 Verba haec sunt Platonis in Gorgia: Προσήκει δὲ παντὶ τῷ ἐν τιμωρίᾳ ὄντι ὑπʼ ἄλλου ὀρθῶς τιμωρουμένῳ ἢ βελτίονι γίγνεσθαι καὶ ὀνίνασθαι, ἢ παραδείγματι ἄλλοις τοῖς ἄλλοις, Plato. γίγνεσθαι, ἵνα ἄλλοι οἱ οἱ omitted in MSS. of Plato. ὁρῶντες πάσχοντα φοβούμενοι βελτίους γίγνωνται.
14.8 In hisce verbis facile intellegas τιμωρίαν Platonem dixisse, non ut supra scripsi quosdam dicere, sed ita ut promiscepromisee dici solet pro omni punitione.
14.9 Anne autem quasi omnino parvam et contemptu dignam praeterierit poenae sumendae causam propter tuendam laesi hominis auctoritatem, an magis quasi ei quam dicebat rei non necessariam praetermiserit, cum de poenis, non in vita neque inter homines, sed post vitae tempus capiendis scriberet, ego in medium relinquo.
15.a De verbo quiesco, an e littera corripi an produci debeat.
15.1 AMicus noster, homo multi studii atque in bonarum disciplinarum opere frequens, verbum quiescit usitate e littera correpta dixit.
15.2 Alter item amicus, homo in doctrinis, quasi in praestigiis, mirificus communiumque vocum respuens nimis et fastidiens, barbare eum dixisse opinatus est, quoniam producere debuisset, non corripere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme