Book 6
3.15
Quae deinde Cato iuxta dicit, ea, inquit, confessionem faciunt, non defensionem, neque propulsationem translationemve criminis habent, sed cum pluribus aliis communicationem, quod scilicet nihili nihili, suggested by Hosius; nihil, ω. ad purgandum est. Atque etiam, inquit, insuper profitetur Rodienses, qui accusabantur quod adversus populum Romanum regi magis cupierint faverintque, id eos cupisse atque favisse utilitatis suae gratia, ne Romani Perse quoque rege victo ad superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent.
3.16
Eaque ipsa verba ponit, ita ut infra scriptum: Atque ego quidem arbitror Rodienses noluisse nos ita depugnare, uti depugnatumdepugnaturm est, neque regem Persen vinci. Sed non Rodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror atque haut scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire; sed enim id metuere, metuentes, Damsté; metueres nemo, P. ne ne added by A. Schaefer. si nemo esset homo quem vereremur, quidquid luberet faceremus. Ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent, libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. Atque Rodienses tamen Persen publice numquam adiuvere. Cogitate quanto nos inter nos privatim cautius facimus. Nam unusquisque nostrum, si quis advorsus rem suam quid fieri arbitrantur, summa vi contraeontra nititur, ne advorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi.