Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 5

20.1 SOLOECISMUS, Latino vocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque aetatis aliis inparilitas appellatus, vetustioribus Latinis stribiligo dicebatur, a versura videlicet et pravitate tortuosae orationis, tamquam strobiligo quaedam.
20.2 Quod vitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce verbis definit: Soloecismus. est, inquit, impar atque inconveniens compositura partium orationis.
20.3 Cum Graecum autem vocabulum sit soloecismus, an Attici homines qui elegantius locuti sunt usi eo sint quaeri solet.
20.4 Sed nos neque soloecismum neque barbarismumarbbarismum apud Graecorum idoneos adhuc invenimus;
20.5 nam sicut βάρβαρον ita σόλοικοι dixerunt.
20.6 Nostri quoque antiquiores soloecum facile, soloecismum haut scio an umquam, dixerunt.
20.7 Quod si ita est, neque in Graeca neque in Latina lingua soloecismus probe dicitur.
21.a Pluria qui dicat et compluria et compluriens non barbare dicere, sed Latine.
21.1 PLURIA forte quis dixit sermocinans vir adprime doctus, meus amicus, non hercle studio se se, added by Hertz. ferens ostentandi neque quo plura non dicendum putaret.
21.2 Est enim doctrina homo seria et ad vitae officia devincta ac nihil de verbis laborante.
21.3 Sed, opinor, assidua veterum scriptorum tractatione inoleverat linguae illius vox quam in libris saepe offenderat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme