Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 5

18.7 Cum vero non per annos, sed per dies singulos res gestae scribuntur, ea historia Graeco vocabulo ἐφημερὶς dicitur, cuius Latinum interpretamentum scriptum est in libro Semproni Asellionis primo, ex quo libro plura verba ascripsimus, ut simul ibidem quid ipse inter res gestas et annales esse dixerit ostenderemus.
18.8 Verum inter eos, inquit, qui annales relinquere voluissent, et eos qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit. Annales libri tantummodo quod factum quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci ἐφημερίδα vocant. Nobis non modo satis esse video, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam quo consilio quaque ratione gesta essent demonstrare.
18.9 Paulo post idem Asellio in eodem libro: Nam neque alacriores, inquit, ad rempublicam defendundam, neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commovere quicquam possunt. Scribere autem bellum initum quo consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit ex eo, et eo et eo, added by Hertz. libro quae in bello gesta sint sint enarrare, Nipperdey; sint blaterare, Machly; sint iterare id fabulas non praedicare aut, ω (from line 3). non praedicare aut interea quid senatus decreverit aut quae lex rogatiove lata sit neque quibus consiliis ea gesta sint iterare: id fabulas pueris est narrare, non historias scribere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme