Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 5

12.1 IN antiquis precationibus nomina haec deorum inesse animadvertimus:
12.2 Diovis et Vediovis ; est autem etiam aedes Vediovis Romae inter Arcem et Capitolium.
12.3 Eorum nominum rationem esse hanc comperi:
12.4 Iovemlove Latini veteres a iuvando appellavere, eundemque alio vocabulo iuncto patrem dixerunt.
12.5 Nam quod est, elisis aut inmutatis quibusdam litteris, Iupiter, id plenum atque integrum est Iovispater. Sic et Neptunuspater coniuncte dictus est et Saturnuspater et IanuspaterManuspater et Marspater —hoc enim est Marspiter — itemque Iovis Diespiter appellatus, id est diei et lucis pater.
12.6 Idcircoque simili nominenominee Iovis Iovis, added by Hertz. Diovis dictus est et Lucetius, quod nos die et luce quasi vita ipsa afficeret et iuvaret.
12.7 Lucetium autem Iovem Cn. Naevius in libris Belli Poenici appellat.
12.8 Cum Iovem igitur et Diovem a iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim nocendi haberet—nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant—Vediovem appellaverunt, dempta atque detracta iuvandi facultate.
12.9 Ve enim particula, quae in aliis atque aliis vocabulis varia, tum per has duas litteras, tum a littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese diversum capit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme