Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 4

16.6 Sicuti Lucilius in eodem casu victu et anu dicit, non victui nec anui, in hisce versibus: Quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto et alio in loco: Anu noceo (inquit).
16.7 Vergilius quoque in casu dandi aspectu dicit, non aspectui Teque aspectu ne subtrahe nostro et in Georgicis: Quod nec concubitu indulgent.
16.8 C. etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone, unius, inquit, arrogantiae, superbiae dominatuque. Item In Dolabellam actionis l. lib. I.: Isti, quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu.
16.9 In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine i littera dicenda censet.
17.a De natura quarundam particularumparticularuin quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.
17.1 LUCILII ex XI. versus sunt: Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus, Lustrum illo censore malum infelixque fuisse. Obiciebat o littera producta multos legere audio,
17.2 idque eo facere dicunt ut ratio numeri salva sit. Idem infra: Conicere in versus dictum praeconis volebam Grani. In hac quoque primi verbi praepositione o o, added by Mommsen. ob eandem causam producunt.
17.3 Item XV.: Subicit huic humilem et suffercitus posteriorem, subicit u littera longa legunt, quia primam syllabam brevem esse in versu heroico non convenit.
17.4 Item apud Plautum in Epidico con syllabam productam pronuntiant: Age núnciam orna te, Epidice, et palliolum in collum cónice.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme