Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 4

10.1 ANTE legem quae nunc de senatu habendo observatur, ordo rogandi sententias varius fuit.
10.2 Alias primus rogabatur qui princeps a censoribus in senatum lectus fuerat, alias qui designati consules erant;
10.3 quidam e consulibus, studio aut necessitudine aliqua adducti, quem is visum erat honoris gratia extra ordinem sententiam primum rogabant.
10.4 Observatum tamen est, cum extra ordinem fieret, ne quis quemquam ex alio quam ex consulari loco sententiam primum rogaret.
10.5 C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur. Ex his quattuor principem rogabat M. Crassum; sed, postquam filiam Cn. Pompeio desponderat, primumprimuim coeperat Pompeium rogare.
10.6 Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, refert, itaque se ex patrono suo audisse scribit.
10.7 Id ipsum Capito Ateius in libro quem De Officio Senatorio composuit, scriptum reliquit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme