Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 4

9.8 Masurius autem Sabinus in Commentariis quos De Indigenis composuit, Religiosum, inquit, est quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est, verbum a reliquendo dictum, tamquam caerimoniae a carendo.
9.9 Secundum hanc Sabini interpretationem templa quidem ac delubra—quia horum cumulus in vituperationem non cadit, ut illorum quorum laus in modo extat quia extat, omitted by Madvig. —, quae non volgo ac temere, sed cum castitate caerimoniaque adeundum, et reverenda et reformidanda
9.10 sunt magis quam involganda; sed dies religiosi dicti, quos ex contraria causa, propter ominis diritatem, relinquimus.
9.11 Et Terentius: Tun, quód dem recte est. Nám, nihil esse Míhi, religio est dicere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme