Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 3

3.11 Feruntur autem sub Plauti nomine comoediaecomoediac circiter centum atque triginta;
3.12 sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et viginti eius esse solas existimavit.
3.13 Neque tamen dubium est quin istaec quae scriptae a Plauto non videntur et nomini eius addicuntur, veterum poetarum fuerint et ab eo retractatae et et, added by Carrio. expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum.
3.14 Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum, pecunia omni quam in operas artificum scaenicorum pepereratpeperat, in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quae trusatiles appellantur, operam pistori locasset.
3.15 Sicuti de Naevio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes civitatis de Graecorum poetarum more dicta in vincula Romae a triumviris coniectus esset. Unde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his quas supra dixi fabulis delicta sua et petulantias dictorum quibus multos ante laeserat diluisset.
4.a Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme