Book 3
16.12
Praeterea ego de partu humano, praeterquam quaequac scripta in libris legi, hoc quoque usu venisse Romae comperi: feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent; sed divum Hadrianum, causa cognita, decrevisse in undecimoundecino quoque mense partum edi posse; idque ipsum eius rei decretum nos legimus. In eo decreto Hadrianus id statuere se dicit requisitis veterum philosophorum et medicorum sententiis.
16.13
Hodie quoque in satura forte M. Varronis legimus, quae inscribitur Testamentum, verba haec: Si quis mihi filius unus pluresve in decem mensibus gignantur, ii si erunt ὄνοι λύρας, exheredes sunto; quod si quis undecimo mense, Ἀριστοτέλην, natus est, Attio idem, quod Tettio, ius esto apud me.
16.14
Per hoc vetus proverbium Varro significat, sicuti vulgo dici solitum erat de rebus nihil inter sese distantibus: idem Atti, quod Tetti, ita pari eodemque iure esse in decem mensibus natos et in undecim.
16.15
Quod si ita neque ultra decimum mensem fetura mulierum protolli potest, quaeri oportet cur Homerus scripserit, Neptunum dixisse puellae a se recens compressae: Χαῖρε γυνὴ φιλότητι· περιπλομένου δʼ ἐνιαυτοῦ Τέξεις ἀγλαὰ τέκνʼ, ἐπεὶ οὐκ ἀποφώλιοι εὐναὶ Ἀθανάτων.