Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 20

1.6 Nam longa aetas verba atque mores veteres oblitteravit, quibus verbis moribusque sententia legum conprehensa est. Trecentesimo quoque anno post Romam conditam tabulae conpositae scriptaeque sunt, a quo tempore ad hunc diem anni esse non longe minus sescenti sexcenti, J. F. Gronov; septingenti, ω. videntur.
1.7 Dure autem scriptum esse in istis legibus quid existimari potest? nisi duram esse legemlegend putas, quae iudicem arbitrumve iure datum, qui ob rem iudicandam iudicandam, Scioppius (cf. Quint. v. 10. 87; Tac. Ann. iv. 31; etc.); dicendam, ω. Heracus suggests that we have a fusion of ob rein iudicandam and ob ius dicendum or ob falsum testiinonium dicendum. pecuniam accepisse convictus est, capite poenitur aut quae furemfurerm manifestum ei cui furtum factum est in servitutem tradit, nocturnum autem furem ius occidendi tribuit.
1.8 Dic enim, quaeso, die, vir sapientiae studiosissime, an aut iudicis illius perfidiam contra omnia divina atque humana iusiurandum suum pecunia vendentis aut furis manifesti intolerandam audaciam aut nocturni grassatoris insidiosam violentiam non dignam esse capitis poena existumes?
1.9 Noli, inquit Favorinus, ex me quaerere quid ego existumem. Scis enim solitum esse me, pro disciplina sectae quam colo, inquirere potius quam decernere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme