Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 20

6.8 Mei autem casus interrogandi est, quem genetivum grammatici vocant, et ab eo declinatur, quod est ego; huius deinde plurativum est nos. Tui aeque declinatur ab eo, quod est tu; huius itidem plurativum est vos.
6.9 Sic namque Plautus declinavit in PseuduloPseudolo in hisce versibus: Si ex té tacente fíeri possem cértior, Ere, quaé miseriae té tam misere mácerent, Duorúm labori ego hóminum parsissém lubens: Mei té rogandi et tís tui tis γ. respondendí mihi. Mei enim Plautus hoc in loco non ab eo dixit, quod est meus, sed ab eo, quod est ego.
6.10 Itaque si dicere velis patrem mei pro patrem meum, quo Graeci modo τὸν πατέρα μου dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto eaque ratione dices, qua Plautus dixit labori mei pro labori meo.
6.11 Haec autem ipsa ratio est in numero plurativo, qua Gracchus misereri vestrum dixit et qua M. Cicero contentio vestrum et contentione nostrum dixit quaque item ratione Quadrigarius in Annali undevicesimo verba haec posuit: C. Mari, ecquando te nostrum et reipublicae miserebitur! Cur igitur Terentius paenitet nostri, non nostrum, et Afranius nostri miseritus est, non nostrum?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme