Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 2

6.17 Is inlaudatus autem ergo, Macr. est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est,
6.18 sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesi incenderat ne quis ullo in tempore nominaret.
6.19 Tertium restat ex is quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit.
6.20 Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. Squalere enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur.
6.21 Quam rem et alii et hic quidem poeta locis aliquot demonstrat: Quem pellis (inquit) ahenis In plumam squamis auro conserta tegebat,
6.22 et alio loco: Iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis Horrebat squamis.
6.23 Accius in Pelopidis ita scribit: Éius serpentis squámae squalido aúro et purpurá pertextae.
6.24 Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut ut, Macr.; et, ω.. incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.
6.25 Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellabatur. Cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam squalor de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.
7.a De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiaephilosophies libris, in quibus scriptum quaesitumquequaesitnumque est an omnibus patris iussis obsequendum sit.
7.1 QUAERI solitum est in philosophorum disceptatio nibus, an semper inque omnibus iussis patri parendum sit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme