Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 2

6.5 Sed de verbo vexasse ita responderi posse credo: Vexasse grave verbum est factumque ab eo videtur, quod est vehere, in quo inest vis iam quaedam alieni arbitrii; non enim sui potens est, qui vehitur. Vexare autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiorest. Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur, sicuti taxare pressius crebriusque est quam tangere, unde id procul dubio inclinatum est, et iactare multo fusius largiusque est quam iacere, unde id verbum traductum est, et quassare quam quatere gravius violentiusque est.
6.6 Non igitur, quia vulgo dici solet (vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conservata est.
6.7 M. Catonis verba sunt ex oratione quam De Achaeis scripsit: Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret; vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit; M. Tullius IV.
6.8 In Verrem: Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme