Book 2
4.3
Gavius Bassus in tertio librorum, quos De Origine vocabulorumVocabilorum composuit, Divinatio, inquit, iudicium appellatur, quoniam divinet quodammodo iudex oportet quam sententiam sese ferre par sit.
4.4
Nimis quidem est in verbis Gavi Bassi ratio inperfecta vel magis inops et ieiuna.
4.5
Sed videtur tamen significare velle idcirco dici divinationem, quod in aliis quidem causis iudex ea quae quae, added in ς didicit quaeque argumentis vel testibus demonstrata sunt sequi solet, in hac autem re, cum eligendus accusator est, parva admodum et exilia sunt quibus moveri iudex possit, et propterea quinam magis ad accusandum idoneus sit quasi divinandum est.
4.6
Haec Bassus. Sed alii quidam divinationem esse appellatam putant quoniam, cum accusator et reus duae res quasi cognatae cognitae, ω.; corr. in ς coniunctaeque sint neque utra sine altera constare possit, in hoc tamen genere causae reus quidem iam est, sed accusator nondum est, et idcirco quod adhuc usque deest et latet divinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.
5.a
Quam lepide signateque designate, ω; corr. by Falster. dixerit Favorinus philosophus quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem.
5.1
FAVORINUS de Lysia et Platone solitus dicere est: Si ex Platonis, inquit, oratione verbum aliquod demas mutesve atque id commodatissimecommnodatissime facias, de elegantiaclegantia tamen detraxeris; si ex Lysiae, de sententia.