Book 2
26.21
Sed cum omnia libens audivi quae peritissime dixisti, tum maxime quod varietatem flavi coloriscolors enarrasti fecistique ut intellegerem verba illa ex Annali quarto decimodecino Ennii amoenissima, quae minime intellegebam: Verrunt extemplo placide placide, ω.; placidum, Hertz (Parrhasius). mare marmore flavo Caeruleum, spumat sale sale, Priscian; mare, MSS. conferta rate pulsum;
26.22
non enim videbatur caeruleum mare cum marmore flavo convenire.
26.23
Sed cum sit, ita ut dixisti, flavus color colore, ω.. e viridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas virentis maris flavom marmor appellavit.
27.a
Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.
27.1
VERBA sunt haec gravia atque illustria de rege Philippo Demosthenis: Ἑώρων δʼ αὐτὸν τὸν Φίλιππον, πρὸς ὃν ἦν ἡμῖν ὁ ἀγών , ὑπὲρ ἀρχῆς καὶ δυναστείας τὸν ὀφθαλμὸν ἐκκεκομμένον, τὴν κλεῖν κατεαγότα, τὴν χεῖρα, τὸ σκέλος πεπηρωμένον, πᾶν ὅτι βουληθείη μέρος ἡ τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο προϊέμενον, ὥστε τῷ λοιπῷ μετὰ τιμῆς καὶ δόξης ζῆν.