Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 2

23.a Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.
23.1 Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac versas de Graecis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis.
23.2 Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et venuste scriptae videntur, videntur, Skutsch; videantur, ω.. prorsus ut melius posse fieri nihil censeas.
23.3 Set enim Set enim, Hertz; etenim, ω. si conferas et componascomnponas Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt quae Latina sunt; ita Graecarum, quas aemulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt.
23.5 Nuper adeo usus huius rei nobis venit. Caecili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et qui aderant displicebat.
23.6 Libitum et Menandri quoque PlociumPlociitm legere, a quo istam comoediam verterat.
23.7 Sed enim postquam in manus Menander venit, a principio statimstating, di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Caecilius visus est! Diomedis hercle arma arma, ς Vulg.; amerca, ω; munera, Lion. et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme