Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 2

22.17 aquilonem, favonium, a quattuor caeli partibus, quas quasi primas nominavimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripertitis.
22.18 Partim autem sunt qui pro octo duodecim faciant, tertios quattuor in media loca inserentes circum meridiem et septentriones eadem ratione qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem occidentemqueoccidentenique.
22.19 Sunt porro alia quaedem nomina quasi peculiariumpeculiarum ventorum, quae incolae in suis quisque regionibus fecerunt aut ex locorum vocabulis in quibus colunt, aut aut, added by J. F. Gronov. ex alia qua causa quae ad faciendum vocabulum acciderat.
22.20 Nostri namque Galli venture ex sua terra flantem, quem saevissimum patiuntur, circium appellant a turbine, opinor, eius ac vertigine;
22.21 ex Ἰαπυγίας ipsius ore proficiscentem, quasi sinibus, Apuli eodem quo ipsi sunt nomine iapygemlapygem dicunt. Eum esse propemodum caurum existimo;
22.22 nam et est occidentalis et videtur exadversum eurum flare.
22.23 Itaque Vergilius Cleopatram e navali proelio in Aegyptum fugientem vento iapyge ferri ait, ecum quoque Apulum eodem quo ventum vocabulo iapygem appellavit.
22.24 Est etiam ventus nomine caecias. quem AristotelesAristotoles ita flare dicit, ut nubes non procul propellat, sed ut ad sese vocet, ex quo versum istumistun proverbialemproverbialer factum ait: Ἕλκων ἐφʼ αὑτὸν ὥστε καικίας νέφος.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme