Book 2
21.6
Tum quispiam ex his, qui se ad litteras memoriasque veteres dediderat: Vulgus, inquit, grammaticorum septentriones a solo numero stellarum dictum putat.
21.7
Triones enim per sese nihil significare aiunt, sed vocabuli esse supplementum; sicut in eo, quod quinquatrus dicamus, quod quinque ab Idibus dierum numerus sit, atrus nihil.
21.8
Sed ego quidem cum L. Aelio et M. Varrone sentio, qui triones rustico cetera caetero, MSS.; probably a gloss. (sc. e tero), Damnst ω. vocabulo boves appellatos scribunt, quasi quosdam terriones, hoc est arandae colendaequecolendacque terrae idoneos.
21.9
Itaque hoc sidus, quod a figura posituraque ipsa, quia simile plaustri videtur, antiqui Graecorum ἕμαξαν dixerunt, nostri quoque veteres a bubus iunctis septentriones appellaruntalppellarunt, id est septem stellas, stellas, Skutsch; stellis, MSS. ex quibus quasi iuncti triones figurantur.
21.10
Praeter hanc, inquit, opinionem id quoque Varro addit, dubitare sese an propterea magis hae septem stellae triones appellatae sint, quia ita sunt sitae ut ternae stellae proximae quaeque inter sese faciant trigona, id est triquetras figuras.
21.11
Ex his duabus rationibus quas ille dixit, quod posterius est subtilius elegantiusque est est, Lion; esse, ω. visum. Intuentibus enim nobis in illud, ita propemodum res erat, ut forma esse esse, Carrio; esset ut, ω. triquetra viderentur.
22.a
De vento Iapyge deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus.