Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 2

17.2 Verba Ciceronis haec sunt: Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? Indoctus dicimus brevi prima littera, insanu. producta, immanisimmanis, L. Müller; inhumanus, ω. brevi, infelix longa et, ne multis, quibus in verbis hae primae litterae sunt quae in sapiente atque felice, producte dicuntur, in ceteris omnibus breviter; itemque conposuit, consuevit, concrepuit, confecit. Consule veritatem, reprehendet; refer ad auris, probabunt; quaere cur ita sit? dicent iuvare. cur? ita se dicent iuvari, Cic. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio.
17.3 Manifesta quidem ratio suavitatis est in his vocibus de quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de praepositione pro, quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est?
17.4 Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera quae prima est in verbo fecit, quam Cicero hanc habere vim significat ut propter eam rem in et con praepositiones producantur.
17.5 Nam proficisci et profugere et profundere et profanum et profestumprofesturn correpte dicimus, proferre autem et profligareprofligatee et proficere producte.
17.6 Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere observavit, non in omnibus consimilibus eandem vim aut rationis aut suavitatis tenet, sed aliam vocem produci facit, aliam corripi?
17.6 Neque vero con particula tum solum producitur, cum ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur. Nam et Cato et Sallustius:
17.7 faenoribus, inquiunt, copertus est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme