Thesauros Literature miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Book 2

16.8 Idcirco Apollinaris Sulpicius, inter cetera in quis Caesellium reprehenditrepreliendit, hoc quoque eius quasi erratum animadvertit errorisque istius hanc esse causam dixit, quod scriptum ita sit quem tibi longaevo. Longaevo longaevo, added by Carrio. inquit, non seni significat, hoc enim significato (-tio, P) enim, ω. est contra historiae fidem, sed in longum iam aevum et perpetuum recepto immortalique facto.
16.9 Anchises enim, qui haec ad filium dicit, sciebat eum, cum hominum vita discessisset, immortalem atque indigetem futurum et longo perpetuoque aevo potiturum.
16.10 Hoc sane Apollinaris argute. Sed aliud tamen est longum aevum, aliud perpetuum, neque dii longaevi appellantur, sed inmortales.
17.a CuiusmodiCuiusnlodi esse naturamnaturaim quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso quod Cicero observaverat.
17.1 OBSERVATE curioseque animadvertit M. Tullius in et con praepositiones verbis aut vocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur quae primae sunt in sapiente atque felice, in alis autem omnibus correpte pronuntiari.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme