Book 2
2.1
AD philosophum Taurum Athenas visendi cognoscendique eius gratia venerat V. C., praeses Cretae provinciae, et cum eo simul eiusdem praesidis pater.
2.2
Taurus, sectatoribus commodum dimissis, sedebat pro cubiculi sui foribus et cum assistentibus nobis sermocinabatur.
2.3
Introivit provinciae praeses et cum eo pater;
2.4
assurrexit placide Taurus et post mutuam salutationem resedit.
2.5
Allata moxmnox una sella est, quae in promptuprompt erat, atque dum aliae promebanturpromrebantur, apposita est. Invitavit Taurus patrem praesidispralesidis uti sederet.
2.6
Ad quae Ad quae, Cramer; atque (adque, I), ω. ille ait: Sedeat hic potius qui populi Romani magistratus est.
2.7
Absque praeiudicio, inquit Taurus, tu interea sede, dum dum, Aldine ed.; cum, RV; dun cum, P; dum circumspicimus, Madvig. inspicimus quaerimusquequaerimlusque utrum conveniat, tene potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus est.
2.8
Et cum pater assedisset appositumque esset aliud filio quoque eius sedile, verba super ea re Taurus facit cum summa, dii boni, honorum atque officiorum perpensationeperpenlsatione.
2.9
Eorum verborum sententia haec fuit: In publicis locis atque muneribus atque actionibus patrum iura, cum filiorum qui in magistratu sunt potestatibus collata, interquiescere paululum et conivere; sed cum extra rempublicam in domesticadomestic re atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque familiarifamiliar discumbatur, tum inter filium magistratum et patrem privatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri.