Book 2
13.3
Is Asellio sub P. Scipione Africano tribunus militum ad Numantiam fuit resque eas quibus gerendis ipse interfuit conscripsit.
13.4
Eius verba de Tiberio Graccho, tribuno pl., quo in tempore interfectus in Capitolio est, haec sunt: Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur.
13.5
Atque inde infra de eodem Graccho ita scripsit: Orare coepit id quidem, ut se defenderent liberosque suos, eumque -que added by Cramer. quem virile secus tum unum, J. F. Gronov. in eo tempore habebat produci iussit populoque commendavit prope flens.
14.a
Quod M. Cato, in libro qui inscriptus est Contra Tiberium Exulem, stitisses vadimonium per i litteram dicit, non stetisses ; eiusque verbi ratio reddita.
14.1
IN libro vetere M. Catonis, qui inscribitur Contra TiberiumTiberiunm Exulem, scriptum sic sic, J. F. Gronov; quid sic, ω; quidem sic, ς. erat: Quid si vadimonium capite obvoluto stitisses?
14.2
Recte quidem ille stitisses scripsit; sed falsa et audaci emendatione editores audaci emendatione editores, H. J. Müller: falsa et audax emendatores, MSS. e scripto per et per, MSS. libros stetisses fecerunt, tamquam stitisses vanum et nihili verbum esset.
14.3
Quin potius ipsi nequam et nihili sunt, qui ignorant stitisses dictum a Catone, quoniam sisteretur vadimonium, non staretur.
15.a
Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo.